Jasper May's user avatar
Jasper May's user avatar
Jasper May's user avatar
Jasper May
  • Member for 6 years, 4 months
  • Last seen more than 1 year ago
  • Uithoorn, Nederland
Stats
101
reputation
0
reached
0
answers
0
questions
About

Salve, care lector. Ego, Jasper May, Catholicus sum, et firmâ fide credo et profiteor omnia et singula, quæ continentur in Symbolo, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicèt:

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Mariâ Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiàm pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundùm Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterùm venturus est cum gloriâ, judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simùl adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

Insuper agnosco sedem Sancti Petri vacantem esse debere, quùm hæreticos et apostatas manifestos ipso facto ex Ecclesiâ egredi constans fuerit doctrina Ecclesiæ, atque "absurdum sit opinari, qui extra Ecclesiam est, eum in Ecclesiâ præesse" (PP. Leo XIII).


Ceterùm meâ intersunt: Latina ecclesiastica et vivens; Græca antiqua, Hebræa, Arabica, Synensis, et aliæ linguæ; Biblia Sacra, Sacræque Traditiones Ecclesiæ, theologia dogmatica et moralis, theodicia; philosophia naturalis; doctrina Catholica traditionalis Creationis quæ nunc vocatur 'creationismus terræ juvenis', et theoria Hydroplatarum; status scientificus ac dogmaticus Geocentrismi absoluti secundùm Tychonem et Hildegardam; Tabernaculum Moysis ut systema elementorum particularumque elementariarum, itèm templum Solomonis, atque secundum; Isaaci Newtoni Chronologia Regnorum Antiquorum Emendata, Mechanismus Anticytheræ, metrologia, technologia alta antiqua, pyramides, megalithi; fœda copia mendaciorum de gravissimis rebus relatorum à mediis publicis, Operatio Psychologica terræ planæ, gematria, apologia contrà falsas religiones, et 'destruere consilia, et omnem altitudinem extollentem se adversùs scientiam Dei, et in captivitatem redigere omnem intellectum in obsequium Christi.'

SOLI DEO GLORIA

Badges
This user doesn’t have any gold badges yet.
This user doesn’t have any silver badges yet.
2
bronze badges
Posts

This user hasn’t posted yet.